- RHENO
- RHENOseu RENO, Savaroni a Rheni accolis, Loccenio, Antiqq. Suecic. l. 2. c. 20. a voce Gothica Reen, adhuc Suecis usitatâ, quâ animal illud appellant, quod alias Rangiferum dicitur; Salmasio ad Tertullian. de Pallio, voc mere Graeca, ex ῥὴν, i. e. agnus, vestis fuit ex pellibus confecta, quae humeros et latera tegebat. Certe ῥήνικας seu ἀρνακίδας, i. e. agninas pelles, una cum lana, in vestium usum maxime commendant Medicorum filii, ut quae non solum plus caloris, quam ovillae, conferant, sed et dorso et renibus plurimum prosint, Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 43. Meminit Rhenonis Gallici Caesar de Bello Gall. l. 6. c. 34. ut et Sallustius. Ex medii aevi Scriptoribus vocem usurpavit Sidonius Apollinar. l. 4. Ep. 20. Viridantia saga limbis marginata puniceis, penduli ex humero gladii baltheis supercurrentibus strinxer ant clausa bullatis latera Rhenonibus. In specie Rhenonis agnini, mentio est in vet. Charta apud Car. du Fresne, quae propria vocis notio est, ut dictum; sed latius, quod et in aliis usu venit, ea postmodum extensa. Namque Rhenonem de pretiosis pellibus peregrinorum murium, (Moscicorum sine dubio, vide supra) habes apud Ordericum Vitalem, l. 4. et Renonem ex arietints pellibus, l. 12. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.